Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVBE TRlttC. CIRCA SACRA 519 Tmperatorine, vel Petro claves Ecclesiae datae .sunt? Juxta definitionem Concilii Florentini Ro­mano Pontifici in Beato Petro tradita plena pote­stas est pascendi, regendi, et gubernandi univer­salem Ecclesiam. Quae ab arbitrio alterius pen­deret, plena potestas non esset. Quae dum ita se habent, inspectione illa, quam Neoterici iu sua Jurisprudentia conceperunt , opus non est : quandoquidem Ecclesiastica potestas ultro omnia sua cum Imperantibus communicat , iisdemque commendat, ut sua etiam auctoritate illa muniant. Si quid autem iisdem Principibus videretur in bis positum minus consentaneum suis juribus, aut si quamcumque aliam justam in contrarium habe­rent rationem, numquam Ecclesiastica potestas respuit suscipere adversus sua statuta talem ex­ceptionem , quod etiam sinens fieri ab aliis, mul­to minus vult negatum esse Principibus. SicPla- cetum intellexerunt, et sumpserunt sive isto, si­ve alio nomine designatum anteriores Juris Do- ctores , et ipse etiam Rieggerus in Vniversitate Viennensi. Qui ultra prosilierunt Juris Doctores recentiores , statuentes leges Ecclesiasticas nequi- dern vim obligandi habere, nisi Placetum obtinu­issent , dum iidem tamen docent, Principes ob­stringi ad dandum Plaeetum, si nihil exceptionis justae adversus illas haberent, unde, quemadmo­dum demonstratum est , consequens est , non es­se iisdem jus denegandi Placeti , dumque nonni­si illud cum auctoritate possit fieri, quojus est, ipsi sibi indecore contradicunt : temporalem ve­ro felicitatem Principibus pro fine ponendo in regendis populis, atque superstruendo, velut fun­damento jus tam Inspectionis, quam Placeti, dum iste finis non est $ non tantum Principibus nihil asseruerunt, verum potius horjmjura in discri­men male probando adduxerim .

Next

/
Oldalképek
Tartalom