Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
320 DISSERTATIO XVII. Verbis Vincentii Darnaut hanc incepi Dissertationem, iisdem hanc etiam finiam de Jurisconsultis, quorum placita expendi et hac, et anterioribus meis Dissertationibus: Vel ignorantia Christianarum antiquitatum, vel per adulationem, liberali ingenio indignam, ab his jura Principis attolli in rebus Ecclesiasticis, qui vero iidem praetereant, quae is sanctissima officia erga Ecclesiam imposita sibi habeat. Si res iret juxta horum pseudo - doctorum judicium, futurum, ut omnis Ecclesiae disciplina exterior , atque omnia Religionis negotia pendeant unice ab arbitrio , et nutu Principis , sine quo Hierarchae nec praecipere , nec prohibere quidquam, neque punire quemquam possent. Istis esse Religionem, atque Ecclesiam, nonnisi pro ancilla Imperii civilis, quamque Principibus depingant etiam tamquam hostem tranquillitatis civilis , adv ersus quam iidem deberent ad se tuendos semper excubare , ct in armis stare. — Principum jura sunt fixa, et constituta auctoritate divina: non indigent ejusmodi rebus, quas ipsis tantom assentatio dat: quae dum illorum potestatem ultra verum attollit, veris etiam iliorum juribus nocet falsitatead- jpixta, quae veritatem corrumpit.