Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
51Ö DISSERTATIO XVII. Jicitatcm spectet, sed infinite excellentiorem, quique in eo positus sit , ut curanilo , ut populi iis subjecti agant bene, a malo abstineant, Deo obsequium exhibeant, eique fini collaborent, quem ipse Deus habuit in creando homine. Etiam jam supra §. 1. assertum est , ad Principes omnino spectare curam Religionis, quin esse hoc illorum etiam primum, et sanctissimum munus. Aeque illud declaratum est, ad id, quod muneris est, debere etiam esse jus. 'Ex fine terrestris felicitatis Jurisconsulti Neoterici Principibus asseruerunt Jus inspiciendi leges Ecclesiasticas, atque hinc ulterius jus etiam Placeti. Demonstratum est, alium finem Csse, ipsisque Principibus digniorem. Ex boc igitur fine desumendum etiam est tam munus Principum erga Ecclesiam, quam jus. Estque boc jus illorum Regiae dignitati connatum. Debes enim incunctanter adver ere, sunt verba S. Leonis M. ad Leonem Imp. jam superius etiam allata, Regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen , sed etiam maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam. Principes sunt illius regni, quod sibi Deus ex hominibus instituit, ministri (supra pag. 477.) Igitur idem finis etiam Principibus esse debet, in quem suum erga Deum in regendis populis ministerium dirigendum habent, ut, quoniam Deus cunctas gentes creavit in laudem, et nomen, et gloriam suam, Deut. 2(). v. 1Q. ipsi etiam curent , ut populi ipsis subjecti, illud agendo, quod secundum Dei voluntatem est, et contrarium fugiendo Deo cultum , atque obsequium, quod debent , exhibeant. D e i .e n i m m j n i s t e r est tibi in bonum* Si autem mal um feceris, time. No n enim sine causa gladium portat. Dei e u i m m i n i s t e r est. vindex i n i r a m e i, qui malum agit. Rom. 13. v. 4» Iste est