Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE FfilNC. CIRCA SACR\. 51? finis supremus , atque ultimus, quo omnia etiam cetera referenda sint, siquidem nec homini pro fine ultimo sit finis, nisi ipse Deus. Nec tamen idcirco alius» etiam finis temporalis felicitatis, et salutis civium in Principibus negatur. Debes in­cunctanter advertere, dicit S. Leo, Regiam po­testatem tibi non solum ad mundi regimen , sed etiam maxime ad Ecclesiae praesidium esse col- latam. Nam dicendo, maxime ad Ecclesiae prae­sidium esse Regiam potestatem collatam , non ne­gavit, non eamdem potestatem esse etiam ad mun­di regimen ei collatam, sed tantum, quid horum duorum esset majus , et praecellentius , expressit. Hoc regnum, quod sibi Deus ex hominibus per creationem instituit, invidentia, et maligni­tate daemonis, inducendo primum hominem ad peccatum, et in quo omnes peccavimus, Rom. 5* v. 12- dissipatum est. Per Christum autem hoc reparatumDei regnum est: eademque est, quae Chri­sti Ecclesia. Ergo ministeriumRegum, atque Princi- pum pertinet etiam erga Ecclesiam. Idemque ite­rum hoc est, quod est a S. Leone scriptum Leoni Imperatori: „Debes incunctanter advertere, Regiam ,,potestatem tibi non solum ad mundi regimen , sed „etiam maxime ad Ecclesiae praesidium esse col- ,,latam , ut ausus nefarios comprimendo , et quae „bene sunt statuta, defendas, et veram pacem iis, ,.quae sunt turbata, restituas,, Et rursus : ,,Res ,,humanae aliter tutae esse non possunt, nisi, quae ,,ad Divinam confessionem pertinent, et Regia, ,,et Sacerdotalis defendat auctoritas :,, quae pari­ter Leonis verba jam sunt supra allata. Ita­que Ecclesia numquam non a Principibus Christi­anis istud auxilium , et praesidium ipsa etiam si­bi flagitavit, deque generalibus etiam Conciliis tum quatuor primis, tum novissimo TridenlinO est demonstratum jam supra, sua statuta ultro ob-

Next

/
Oldalképek
Tartalom