Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRINC. CIRCA SACRA. 5l5 Imperii sui finibus. Nam introeunte Christiana Religione aci Imperium Romanum , per quam evertenda erat superstitio Pagana, cui totum Im­perium Romanum addictum fuit, poteratne aliud exspectari, quam ut non tantum in provinciis, atque urbibus , aliisque locis , verum etiam in i- psis domibus, et familiis singulis orirentur dissen­siones , et pugnae, atque sangvine civium redun­darent omnia, iis, qui alieni manerent a suscipi», enda Religione, in eos insurgentibus , qui deserta avita superstitione Christiani facti sunt? Hoc ipse Christus praevidit futurum , et praedixit. Nolite, inquit, arbitrari, quia pacemve- nerim mittere in terram. Non veni pacem mittere sed gladium. Matth. 10. v. 5/*. Ista totius Imperii commotio , atque insur- rectio ad odium, atque caedes aliorum, iliaque tanta civium imminutio ex enatis persecutioni­bus gravissimis , et immanissimis certe non fuit consentanea fini felicitatis temporalis, quem unum esse Principibus secularibus uno ore venditant Jurisconsulti Neoterici. Si vero, ut dubitari ne­quit, Imperatores, qui se promulgationi Evan-, gelii opposuerunt, impie egerunt , et scelerate 5 agnoscant Jurisconsulti, verum haud esse, Prin­cipibus finem, ad quem spectet eorum guberna­tio, esse civitatis felicitatem temporalem , quem­que dum pro fundamento ponunt Inspectionis Secularis, etPlaceti, ista si ipsorum niterentur probationibus , non stare. Nisi enim verum sit, unde fit conclusio, neque illud verum esse pot­est, quod concluditur. Demonstratum jam supra est, hujus Disser­tationis §. 2» alium esse Principibus positum a D eo finem , quo, ut Dei ministri in regendis po­pulis , rectionem dirigere debeant , nec istum hu­milem, qui tantum ad terrestrem , caducamque fe»

Next

/
Oldalképek
Tartalom