Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
514 DISSERTATIO XVII. ani . Secus per seipsos destruunt, quod posuerunt in Principibus pro fundamento Inspectionis, atque Placeti. Jam vero hinc quid sequetur P aliudne, quam Jegem Evangelii neque in Imperio Romano potuisse ab Apostolis proponi, et promulgari, nisi prius ab Imperatoribus Romanis obtentum fuisset Placetum. Quod Apostoli certe jiec petie-* runt , nec si petiissent, obtinuissent, dum Romanum Imperium tam se infestum Christianae Religioni exhibuit , ut hanc omnibus modis conatum sit opprimere, et exstingere : qui tamen ildem prohibiti a Magistratibus Judaeorum confidentissime responderunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. Act. 5« v. 2Q* Vel igitur hi Jurisconsulti concedere debebunt, potestatem, quam Christns contulit Ecclesiae, non pendere e Placeto Regio, vi cujus etiam adversus edicta Imperatorum per Apostolos , et Apostolicos viros promulgata est lex Evangclii in Imperio Romano $ vel Apostolos , et Apostoli- cos viros, dum sine Placeto, imo adversus edicta Imperatorum, etiam sangvinaria, tamen perstiterunt in promulgatione Evangelicae legis, egisse inique, sed neque Christum ipsum potuisse Apostolis mandatum dare, ut antequam obtinuissent Placetum, Evangelium annunciarent, et promulgarent: quod hi tamen fecerunt, seque facere ex mandato divino professi sunt. Non potest esse etiam dubium, quin et Imperatores Romani se opponendo Evangelio, ejus- que promulgationi, se se scelere gravissimo obstrinxerint, Deoque adversati sint. At vero si Principibus Secularibus temporalis felicitas esset, et esse deberet pro fine , quo eorum feratur potestas , Imperatores Romani causam justissimam habuissent arcendi Christianam Religionem ab