Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
mum, e&dem licebit et Breianoczio ad suum sinum reponere. Jus Placeti ab his Jurisconsultis repetitur ex Jure ^inspectionis, quemadmodum ex ipsa etiam ejus definitione, facta a Pehemo , apparet. Jus vero Inspectionis iidem fundant, quemadmodum §pho superiore demonstratum est, injure Princi- pum Majestatico, hujusque fine procurandae felicitatis temporalis, quasi qui iisdem Principibus in gubernando sit, ct esse debeat. Potestatem Principum, quae auctorem etiam habet Deum , non esse institutam ad hunc finem felicitatis tantum temporalis procurandae Civitati, quam regunt, est jam demonstratum §pho 2. hujus Dissertationis. Huic fini superaedificant Jurisconsulti Jus inspectionis , hinc vero derivant Jus placeti. Dum fundamentum male jactum est, pos- suntne firma esse, quae huic superstructa sunt ? Habent hanc fortunam hi Jurisconsulti , ut quod volunt vel maxime probare , hoc sua probatione destruant. Videamus tamen , quam hoc Inspectionis , et Placeti jus ex Jure Majestatico desumptum , cui finis sit felicitas Civitatis temporalis , bene adstructum sit. Quale jus Majestaticum fuit in Constantino M. in Theodosio M. et in Marciano Christianis, et religiosissimis Imperatoribus, tale fuit etiam in Nerone, Decio, Diocletiano, qui Ecclesiae fuerunt persecutores saevissimi , et immanissimi. Religio Christiana Romanum ingressa imperium sortem Imperatorum nec fecit, neque facere potuit deteriorem. Procedo, quemadmodum procedere solent nostri boni Jurisconsulti in argumentatione sua, qua jus Inspectionis , et Placeti asserunt Principibus. Ergo etiam in his iidem Jurisconsulti idem jus Inspectionis, atque Placeti ponant necesse est, quod ponunt in iis , qui nunc sunt Principes Christi- Tom, If. 33 BE JVRE PRINC. CIRCA SACRA. 313