Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

512 DISSERTATIO XVII. dat potestatem agendi in utramque partem citra aequitatis laesionem. Cujus enim agendi jus quis habet, illud et juste agere potest. Non dant hi Jurisconsulti Imperanti jus denegandi Placetum legi Ecclesiasticae, nihil continenti noxium Ci­vitati: üdém ergo etiam ei auferunt ejusdem Pla­cet! jus. Noluerunt in eo stare de Placeto, quod ante ipsos de hoc asseruerunt, et docuerunt alii Doctores Juris, et quam Placeti aequitatem ego etiam recognovi , et semper recognoscam. Alti­us voluerunt evolare (non ego, sed Darnautus dicit, istiusmodi Doctores indecora adulatione agi) dumque falsis rationibus nixi cadunt; neque jura Principum defendunt, sed haec, si istorum talium Jurisconsultorum argumentis niterentur , etiam in­firma fierent, et nulla. Nam quis, ut supra de­monstratum est , negat Principibus, eoque minus his, quandoquidem et aliis concessum sit, exci­pere adversum ea, quae existimant suis juribus contraria? Exceptio haec semper habuit locum , ubi servata justitia est, etiam in administra- tione Civilis potestatis, et quam, nisi impru­denter, nemo potuit negare, etiamsi nunc Pla­cetum vocetur, quod prius aliis nominibus appel­latum fuit. Brezanoczius cum citato loco hoc etiam si­bi objecisset: „Imperans Ecclesiasticus non ha- „bet jus Placeti quoad leges civiles: ergo nec ci- „vilis debet habere quoad leges Ecclesiasticas,, deinde attulit ea ex Pehemo , quae jam §pho su­periore sunt a me producta, et exhibita pro jure Inspectionis, quod Princeps Secularis habeat ad negotia Ecclesiastica, non vice versa Rector Ec­clesiasticus. Quae cum ibi, cujus momenti sint, expensa jam sint; nihil restat hic de his dicen­dum: at tamen, quae dicta sunt adversus Pehe­mum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom