Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE JVOK PRINC. CIRGA SAGRA. tll ens eadem intelligitur, quae causa, ex qua illud$ cujus causa exislit, sequi necesse sit. LexEcclesiastica aliunde habet non a Placeto rationem suffi* cientem , cur obliget, et causam aliam faciendae obligationis. Posita sufficiente ratione et causa, debet sequi etiam effectus. Igitur legi Ecclesiasticae jam etiam sine Placeto inest vis , et auctoritas obligandi. Neque ergo Placetum etiam conditio est, sine qua lex Ecclesiastica non obliget. Etiam in eo hi Jurisconsulti Placetum ultra debitum extollere volentes, ideoque eidem suis falsis argumenti;’ nocentes potius, quam hoc promoventes, secum ipsis confligunt. Brezano- czius ,, Si lex, inquit, Ecclesiastica nulla ratio- „ne sit civitati noxia, Imperans civilis tenetur ,,dare placetum. „ a) Similiter Pehemus : ,,Silex ,,Ecclesiastica nihil contineat, quod bono civita- ,,tis repugnet, obligatus est (Imperans) non tan- ,,tum legis Ecclesiasticae promulgationem per- ,,mittere , sed et, qua Advocatus Ecclesiae, ejus- ,,dem observantiam pro viribus suis promovere.,, b) Illud enim est jus, quod potestatem, et auctoritatem dat in utramque partem. Sicut Rex in eum, qui judicatus est criminis capitalis reus, habet jus vitae, et necis, ulpote qui latam in hunc ab judicio mortis sententiam et possit ratam habere , et eamdem solvere. Asserit Pehemus, et Brezanoczius Imperantem teneri, et obligari ad dandum Placetum legi Ecclesiasticae , si huic nihil insit noxium civitati. Ad unam autem partem quem adstringunt, huic potestatem denegant in partem alteram. Cui potestas non est in partem utramque , hic neque habet jus , quod a) Instit. Jur, Eccl. Part. I. §. 197. b) Praelect. in Jus Eccl. Fart. I, Sect. 3. §. 8n.