Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRINC, CIRCA SACRA. 50? ctatui Part. I. Cap. g. nomen indiderit Suppli­cationis ad Sanctissimum. Ipse quoque Auctor Tractatus de Libertatibus Ecclesiae Galli­canae lib. 2* Cap, 3. cum praemisisset, solenne esse Ecclesiae, ut in gubernandis Fidelibus di­vinum regimen, quod svave est, imitetur, eam* demque Ecclesiam meminisse honoris Principi­bus debiti, horumque jura servare illaesa, ordi­nem, et dignitatem Episcoporum venerari, po­pulorum studia, et usus attendere, omniaque ita ponderare; ut consensum, et obedientiam potius obtineat, quam extorqueat, amore potius alliciat, quam timore impellat , nec infirmitati solum par­cat, sed interdum etiam malitiae cedat in iis, quae cum Religionis periculo non sunt conjuncta: dum autem illud lumen Spiritus sancti , quod Sum­mo Pontifici adest, cum explicanda sunt Fidei my­steria, et tradenda morum praecepta , non perinde in aliis negotiis eidem adsit ad advertenda omnia, quae ei etiam fraudulenter offerri possunt, hinc deinde concludit: ,,Possunt igitur dissimulantibus ,,etiam Summis Pontificibus expendi novae leges, ,,antequam recipiantur, ut si quae prodierint, „quibus non sit necesse, vel etiam expediens pa- ,,rere ; suspendatur executio, ac suspensionis cau- „sae significentur, dummodo id cum bona fide, „reverentia debita, et intentione sincera fiat. „ Demonstratum est jam superiorisDissert. XVT. §. 1. pag. 430. quantopere Romani Pontifices at­tenderint, ut sua cuique Ecclesiae jura conser­varentur, et si adversus ista quispiam aliquid at- tentasset, quam istud non siverint fieri, non tule­rint : sed et si casu , et praeter voluntatem tale aliquid in propriis eorum statutis , .et rescriptis accidisset, ultro declarasse, liberum esse , suspen­dere executionem, suasque in contrarium rationes offerre . atque Alexandrum III. dum hoc contigis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom