Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
508 DISSERTATIO XVII. set in ejus rescripto ad Archiepiscopum Ravennae, eidem deinde scripsisse : ,,Si quando aliqua tuae j,Fraternitati dirigimus , quae animum tuum ex- ,,asperare videntur, turbari non debes. Qualitatem negotii, pro quo tibi scribitur, considerans, aut mandatum nostrum reverenter adimpleas 5 aut per literas tuas, quare adimplere non possis, rationabilem causam praetendas.,, Si hoc Romani Pontifices cuique Episcopo permissum esse voluerunt, annon proniore etiam, et paratiore animo exciperent, si quidpiam ab ipsis Principibus allatum esset adversus eorum rescripta , et statuta? Si aliorum omnium volunt illaesa esse jura, Principumne jura Romani Pontifices, et Ecclesiastica potestas appetet? Ignorat- ne haec Potestas istud Christi: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae eunt Dei, Deo? Matth. 22- v. 21* Dumque ut est scriptum ab Leone IX. Papa ad Cerular. ,,Nihil „obsunt saluti credentium diversae pro loco , et „ternpore consvetudines, quando una fides, per „dilectionem operans bona , quae potest , uni Deo „commendat omnes,, neque Romani Pontifices, aut ipsa etiam generalia Concilia ejusmodi morem in Ecclesiis , etiamsi distinctus esset a more aliarum Ecclesiarum , dummodo esset innoxius , turbaverunt. Innocentius III. per suum rescript um, filium Graeci Sacerdotis ex legitima uxore susceptum, jussit consecrari Episcopum , sed „Nisi, inquit, pro eo , quod inter Latinos Grae- ,,ci hujusmodi conversantur, regionis consvetu^ „do repugnet.,, a) Si res de eo, quod nunc Placetum solet vocari , prius autem variis aliis nominibus fuit ap-* g) Cap, Cum olim de Clericis conjugatis.