Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRIiVC, CIRCA SACRA» UCjt peratores non tantum non exclusit, sed decreta etiam a se facta per eos subscribi voluit , eorum- que opem, atque auxilium adhibuit, quo facili­us effecta darentur? In praesentia Constantini M* Nicaenum I. generale Concilium actum est sic, ut non tantum omnium, quae acta sunt, conscius fuerit, sed ea, quae decreta sunt, ipse ad om­nes Ecclesias miserit etiam adjunctis suis literis, quae etiam nunc supersunt apud Eusebium lib. 3. de Vita ejusdem Constantini, cujus ibi Cap. 17* haec verba sunt. „In hoc praecipue mihi elabo­randum exsistimavi , ut a sanctissimis Ecclesiae ,,Catholicae populis una fides , sincera charitas, ,,et consona erga Omnipotentem Deum Religio „servaretur.,, In Constantinopolitano IL Conci­lio aeque generali sic a Patribus istius Concilii est scriptum in Synodica epistola Theodosio M. Imperatori: ,, Rogamus itaque tuam Clementi- ,,am , ut per literas quoque tuae Pietatis confir- „metur Concilii decretum, ut sicut literis, qui- „bus nos convocasti, Ecclesiam honore prosecutus „es , ita etiam finem eorum, quae decreta sunt, „obsignes.Perinde Patres Ephesinae I. synodi generalis Theodosio Juniori scripserunt: „ Jubea­ris, ut ea, quae constituta sunt ab Oecumeniea , „et sancta Synodo, ad pietatis confirmationem „contra Nestorium , et ejus impium dogma , suum „robur obtineant, assensu vestrae Pietatis stabi- „lita. Etiam de Clalcedonensi itidem generali „Concilio sic scriptum est a S. Leone M. ad Mar­cianum Imp. Epist. 8Q* „Nam cum vestro prae- „cipue opere sit effectum . ut per synodale Con­cilium damnatis impii dogmatis defensoribus om- „nes vires sacrilegus error amitteret , ad ejusdem „devotionis pertinet palmam, si malum, quod, „in suis ducibus est oppressum, etiam in qui- „busdam reliquiis deleatur. Quod facilius Cie- Toni. Ii. 52

Next

/
Oldalképek
Tartalom