Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XVII« „mentia vestra arbitratur implendum , si per uni­versas Ecclesias definitiones sanctae Synodi Chal- „cedonensis Apostolicae Sedi placuisse docean­tur. - - - Quia vero omnibus modis obediendum „est Pietatis vestrae religiosissimae voluntati, „Constitutionibus Synodalibus, quae milii de con. 3,firmatione fidei Catholicae, et de haereticorum „damnatione placuerunt, libens adjeci sententi­am meam: quae si, ut ad notitiam omnium Sa­cerdotum, Ecclesiarumque perveniat, Vestrae „Clementiae praeceptio ordinare d i- „g- n a b i t u r , adfuturam credo, et spero grati- „am Dei, quae tam sanctam tanti Principis cu- „ram plenissimum desiderii sui fructum faciat „obtinere , ut omnibus dissentiendi occasionibus ,, amputatis Apostolicae ubique doctrinae pax „regnet, et veritas. „ Illa inspiciendi potestas, quam Neoterici Jurisconsulti dant Principibus, estne honestior, atque digniorhac, quam modo demonstravi negotiorum Ecclesiasticorum cum iisdem Principibus communicatione, petitaque ab iis non tantum assensione, verum etiam promul­gatione ? Hi autem Jurisconsulti Jus inspiciendi Prin­cipibus largiuntur, ut si quae noviter ab Eccle­sia constituta possent civitati adferre detrimentum, a Principibus congruis mediis impedirentur. Quam recte igitur observatum est a Cl. Darnauto , eo istos, quos non dubitat etiam lingva Germanica Afterle h rer Pseudo - doctores appellare, su­um conatum vertere $ ut Principibus Secularibus suspectam Potestatem Ecclesiasticam faciant, ad­versus quam quasi sibi , suisque regnis pericu­losam semper vigiles, cureumspectique esse de­berent. Quo autem alio hoc conducere potest, quam ut Principes ab Ecclesia abalienentur, et non tantum opem, et praesidium Ecclesiae non ferant, /493

Next

/
Oldalképek
Tartalom