Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XVII. Spiritum sanctum tribuendi per manuum impositionem cum eo communicarent, fuit crimen ingens , et detestabile , quod donum Dei existimas- set pecunia possideri. Act. 8- v. 20. Donum Dei supernaturale est etiam Religio, Quae major est adversus Deum indignitas, donum Dei supernaturale aestimare auro , et'argento, vel istud Principi Seculari dare ad ministerium , et famulatum curandae felicitatis, et commodorum temporalium in populis, quibus praeest? Illud factum a Simone est: hoc fit a Doctoribus Juris Ecclesiastici Neotericis. Alterum ex Jure circa Sacra, quod Jurisconsulti vi Juris Majestatici asserunt Principibus, est Inspectio Sec u laris, ut ipsi hanc vocant. Hanc in eo ponunt, ut quidquid ab Ecclesia etiam in oecumenicis, Conciliis decisum, et statutum esset , huc introspiciendi sit jus, atque potestas Principibus secularibus, ne quid fortasse Ecclesia statuisset juri eorundem Princi- pum Majestatico, atque ei fini, quem hi juxta eosdem Jurisconsultos habent procurandae felicitatis temporalis iis, quos regunt, et gubernant, non consentaneum. Dum hoc inspectionis jus perinde ah Jurisconsultis fundatur in falso fine, ad quem dirigenda sit potestas Regia, quaeque sit felicitas civium temporalis, apparet sua sponte, istos etiam hic ita argumentari} ut quod volunt assertum habere, sua argumentatione destruant, et perdant. Et quid opus est, Principibus jus quaerere inspiciendi in res Ecclesiasticas quasi per rimam, idque ne forte potestas Ecclesiae spiritualis aliquam incommoditatem faceret felicitati civitatis temporali, quae ad eorum curam spectaret, oum numquam Ecclesia ab iis, quae egit etiam in Conciliis generalibus , et quoad ipsa etiam Fidei dogmata a se decisa, et definita, Imperahcß