Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE FRINC. CIRCA. SACRA, 4g5 «io, slave nequit, utpote fundamento non stante, cui superstructa est. Dum autem omnis potestas, hujusque descriptio facta per Jurisconsultos Neo­tericos, directa sit ad temporalem solummodo ci­vitatis felicitatem, Principumque mundanam am­plificandam potentiam, tanquam a qua pendeat salus etiam, et felicitas civitatis temporalis 5 pot­est iterum adverti, quam ab his Jurisconsulti» líelig'io , hujusque sanctissima officia redigantur ad humilem conditionem more ancillae-.serviendi rei, quae pure sit temporalis, et posita in opi­bus mundanis, et quam hi nonnisi pro instrumen­to habeant ad parandas commoditates vitae istius temporalis. Protestantes ex eo suo principio, Cujus est regio, illius est et Religio, statuerunt, Ecclesiam esse Principi Seculari, et nequidem. Sacra Christiana professo , subjectam, a) Horum autem pedisequi facti Juris Doctores etiam Ca- thol ici , sed Neoterici , eidem Principi Seculari Religionem tradiderunt , qua uteretur velut mi­nistra, et famula curandae felicitatis tempora­lis, quem iidem Doctores Principi Seculari po­nunt finem , quo Regium suum munus dirigere debeat. Protestantes Ecclesiam Principi Seculari subjecernnt, dum a Cathedra S. Petri, et ab uni­tate Ecclesiae Catholicae recessissent. Annon vel hinc iidem Juris Doctores advertere debuis­sent , quale istud , et num Catholico conveniens habendum esset, quod sibi Protestantes posue­runt in sui recessus a Cathedra Petri, et ab uni­tate Ecclesiae Catholicae fundamentum ? Simonis, qui pecuniam Apostolis obtulit, ut potestatem r—-------—----- ■ ——— 0) Puffendort dc Habitu Relig. §. 44- Boehmcr de Juro Parochiali Sect. I. Cap. 2. §.

Next

/
Oldalképek
Tartalom