Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATI« XVII. Concilium confirmavit. „Ipsum vero, inquit, charis-» „simum filium nostrum Imperatorem electum, ce- ,,terosque Reges , Respublicas, ac Principes Chri- ,,stianos monemus , et per viscera misericordiae ,,Domini nostri Jesu Christi obtestamur, ut qua ,,pietate Concilio per suos Oratores affuerunt, ,,eadem pietate, ac pari studio divini honoris, et ,,populorum suorum salutis causa, proSedis quo­que Apostolicae, et sacrae Synodi reverentia ad „ejusdem Concilii exequenda, et observanda de- „creta Praelatis, cum opus fuerit, auxilio suo ,,et favore adsint, neque adversantes sanae, ac „salutari Concilii doctrinae opiniones a populis ,,ditionis suae recipi permittant, sed eas'penitus „interdicant. ,, Quis etiam est, cui ignotum sit, hoc et Constantinum M. quoad Nicaenum Conci­lium , aliosque Imperatores Religionis incensos studio semper fecisse ? Illud quoque recte asser­tum est, jus hoc tuitionis, et defensionis esse in Regibus ex potestate, quam Regiam gerunt, quemadmodum etiam disertissime in iisdem verbis Leonis M. est, quae sunt paulo ante producta. Attamen argumentandi ratio, qua Advoca- tiam hanc Jurisconsulti affirmant, et asserunt, talis est, ut si hac deberet niti, illius jus nullum in Principibus esset. Juri enim Majestatico hi pro fine dant felicitatem civium temporalem, at­que ei- hoc fine inducunt Advocatiam Ecclesiasti­cam, tamquam consectarium Juris Majestatici, cui pro fine sit felicitas civium temporalis. Falsum est, hunc esse finem. Igitur quod hinc factum est, non est verum etiam consectarium. Ex hoc eo­dem fine, tamquam quid congruat cum felicitate Civitatis temporali, iidem Jurisconsulti determi­nant , quid Principes vi suae AdvOcatiae possint agere in rebus Religionis , et Ecclesiae. Haec igitur jetiqm determinatio? ipsorum facta inge­494

Next

/
Oldalképek
Tartalom