Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PR1NC, CIRCA SACR A 495 „ad Religionis promotionem, defensionemque spe- ,,ctant, ut inde salus civitatis publica conserve­ntur. Rei igio enim est efficacissimum medium „finem civitatis promovendi. Inspectio S e- „cularis est jus ea omnia congruis mediis im~ „pediendi, quae noviter ab Ecclesia constituta ,,civitati possent adferre detrimentum. Nam ne- „quit Ecclesia finem civitatis evertere. Sub his „duobus principiis omnia Principum jura circa „Sacra continentur, et ex his deduci possunt.,, Dum, ut jam demonstratum est, ipse Leo M. monuit Leonem Imperatorem, ut ad\erteret? Regiam potestatem sibi non solum ad mundi re­gimen, sed etiam maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatain , ut ausus nefarios comprimendo et quae bene sunt statuta, defenderet, et veram pa­cem iis, quae sunt turbata, restitueret, intelli- gitur, nihil Neotericos Jurisconsultos per Advo- catiam suam, ut eam vocant, Principibus asse­rere conatos esse, quod non confessum alioquin, et dubii omnis expers esset. Itaque inde a Con­stantino Imperatore , qui primus ex Imperatori­bus factus Christianus est, quis est, qui ignoret, et a Romanis Pontificibus, et ab aliis Episcopis, ipsisquc etiam Conciliis generalibus Imperatorum esse opem petitam, atque auxilium, imploratum non tantum ad alia, verum ad ea etiam, quae in Conciliis facta decreta sunt, tuenda, suisque etiam sanctionibus firmanda? Annon in Concilio etiam Tridentino Sess. 25* sic locuti Patres/islius Concilii sunt? „ Superest nunc, ut Principes „omnes, quod facit , in Domino moneat (eadem ,,Synodus) ad operam suam ita praestandam , ul „quae ab ea decreta sunt , ab haereticis depra­vari, aut violari non permittant, sed ah his, et „omnibus devote recipiantur, et fideliter obser­ventur?,, Pius IV. quoque in Bulla, qua boo

Next

/
Oldalképek
Tartalom