Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRINC. CIRCA SACRA* 48Q nisi permittatur, non se movere, nihilque agere possit. Vtrique autem, quemadmodum jam de­monstratum est, sic Potestatem Ecclesiasticam de­presserunt asserendo jus Principibus Secularibus circa Sacra, ex eoque quasi axiomate, cui jus ad finem sit, huic et jus esse ad media, quo is finis obtineatur, finem vero iri Principibus potestatis politicae esse felicitatem regnorum, quibus prae­sunt, temporalem, ad hunc autem finem plurimum conducere Religionem. Igitur his etiam jus esse circa Sacra, et Religionem. Ex hoc velut axiomate, Qui jus habet ad fi­nem , is etiam jus habet ad media,* istam conclu­sionem fecerunt. Quod si verum esset axioma, quale non est, tamen conclusionem nullatenus recte fecissent. Hinc enim, Qui jus habet ad fi­nem, habet jus etiam ad media, sic conclusio fie­ri debebat: Qui habet jus ad felicitatem procu­randam temporalem suis civibus, quibus praeest, qui finis est, quem Principes habent in guber­nando, is etiam habet jus ad media : media sunt Re­ligio: igitur Princeps secularis jus habet ad Religio­nem. Illi autem axiomatis sui tenorem non servave­runt, sed loco hujus Jus adSacra, quod in con­clusione ponendum fuisset, substituerunt, Jus cir­ca Sacra. Cur in co.nclusione voculam Circa substituerint in locum voculae A d contra leges ipsius Logicaer causam cuique facile est perspice­re. Protestantes saltem meliorem conclusionem juxta regulas Logicae fecerunt, hinc, Cujus est regio, statuentes, hujus esse et Religionem. Vel igitur nostri etiam Jurisconsulti Neoterici dent , si axiomate isto nituntur, Principibus Secularibus Jus adSacra, quod sensu non differt ab Jure in Sacra, vel omittant istud axioma. Sed ne­que, ut pariter jam demonstratum est, verum est, Principibus in gubernando supremum, et

Next

/
Oldalképek
Tartalom