Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XVÍL ultimum finem, quique is intelligi debet, quo omnia alia referenda sint, esse rivium, quos regunt, felicitatem temporalem, verum altiorem, atque multo digniorem. Deinde nec axioma hoc verum axioma est, ut jam dixi. Nam quod ve­rum axioma est, debet in omni casu stare, et valere, quale exempli gratia hoc est, Totum ma­jus est sua parte , vel Totum aequale est omni­bus suis partibus simul sumptis. Non est vero tale hoc: Qui jus habet ad finem, is etiam jus habet ad media. Sit enim quispiam , cui iter faciendum sit ex justissima causa , quod vero per­agere aliter non potest nisi subsidio currus, equorum , et pecuniae , quibus vero omnibus destitutus sit. Nemo huic denegaturus est jus ad fi nem, atque ut eo perveniat, quo causam eundi habet. Media sunt currus , equi, et pecu­nia. Ad haec igitur etiam habet jus. Ipse ista non habet, neque ullus alter gratuita ei dare vult. Cum igitur jus ad finem habeat, idem jus sibi etiam vindicet rapiendi currum, atque equos, nec non pecuniam ab alio, tamquam jus habens ad media , cui jus est ad finem. Rectene hoc con­cludetur ex isto axiomate ? Non stat igitur gene­rating et universe: Qui habet jus ad finem, habet etiam jus ad media, sed sic tantum: Qui habet jus ad finem, habet etiam jus ad media justa, licita, honesta, legitima. Hoc est vero in quae­stione, sitne jus Principibus circa Sacra. Hoc er­go prius evincendum istis Jurisconsultis est, ut appareat, istone velut medio justo, ac legitimo uti possint ad finem temporalis felicitatis suorum regnorum , quem iisdem Principibus dant. Dum autem hoc nondum obtento, et evicto ex illo, qnasi axiomate , conclusionem faciunt, est argu­mentatio , in qua solet negari, quod supponitur, praeterquam quod nec in statuendo fine, ad quem 49O

Next

/
Oldalképek
Tartalom