Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XVII. ,,que institutor Deus in destructionem ea conne- ,,xuit, sed in aedificationem.,, Potestasne igitur Ecclesiastica, et spiritualis, nisi in servitutem redigatur a Seculari potestate, facit, ut fiat status in statu ? Dum hi, qui Ecclesiasticam potestatem subjiciunt Potestati Seculari, nimis valde processerunt in subjuganda eadem Potestate Ecclesiastica^ alii Jurisconsulti ea adhuc sunt moderatione, ut quamvis Principibus jus asserant circa Sacra 5 tamen Ecclesiasticam potestatem negent esse Politicae potestati subjectam , sed ambas esse summas potestates , et neutram ab altera pendentem. ,,In ,,hoc genere, ait Brezanoczius Instit. Jur. Eccl. ,,Part. I. §. 17Q* sententia est illorum, qui affir- ,,mant, Ecclesiam , et Civitatem esse duas summas ,,ih sua linea potestates, et a se invicem indepen- ,,dentes. Atque haec sola est vera. Etenim nec ,,Ecclesia pendet a Civitate , nec Civitas ab Eccle- „sia seu directe, seu indirecte..,, Dato autem jure circa Sacra Principibus Secularibus, non tamen video, quid intersit inter hanc, ut videtur, modestiorem sententiam, et illam eorum Jurisconsultorum, qui aperte asserunt Ecclesiasticam potestatem esse subjectam Politicae potestati. Si enim Hier- archa Ecclesiasticus assensum Principis Secula- ris petere, atque exspectare debet, neque nisi istum accipiat, agere potest, pendet in munere *uo a Principe Seculari. A quo autem quis pendet in administratione suae potestatis ; huic etiam in hac potestate subjectus est. Igitur et hi Ecclesiasticam potestatem subjiciunt Politicae potestati , nisi quod rem non ita, quemadmodum illi alii, aperte profiteantur. In illis major est audacia , in his versutia. Neque enim hi aliter etiam , quam quasi catenis vinctam tradunt Ecclesiasticam potestatem Seculari potestati, a qua Í*3S