Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE JVRE PRINC. CIRCA SACRA. IS7 ligiosis Principibus semper bábuit Religio, jam etiam sub veteri Testamento, singulare auxilium, el perfugium. Res humanas aliter tutas esse non pO'Se, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et Regia, et Sacerdotalis defendat auctoritas, jam est supra etiam demonstratum testimonio S. Leonis. S. Gregorius M. lib. Zj.. epist. 55* tu n Virgilio Arelatensi Episcopo negotia quaedam dedisset, de his iisdem sic etiam scripserat al C lil 1 :b Ttum Regem: „Sulutantes , inquit, „Ex 'ellentiam vestram paternae charitatis affectu, petimus, ut cuncta, quae supra scripto fratri, ,,et Coepiscopo nostro fieri, servarique mandavi- ,,mus, favoris vestri praesidio compleantur, nec ,,cujus quam ea aliquo modo elatione , aut super- ,,bia convelli permittatis. - — Oportet ergo , ut ,,hoc nobis vicarie rependatur , ut sicut nos ve- ,,stram implere non distulimus voluntatem; et vos ,,propter Deum , et R. Petrum Apostolorum Prin- „cinem nostra faciatis iu omnibus servari statuta : ,, quatenus Excellentiae vestrae laudabilis, et Deo ,,placita se circumquaque tendat opinio.,, Praeclarum est, quod de hoc etiam scriptum est ab Arnulpho Lexoviensi Episcopo in Gallia Epist. Ő2* ,,Dignitas Ecclesiastica , inquit, Regiam pro- ,,vehit potius, quam adimit dignitatem, et Re- ,,galis dignitas Ecclesiasticam conservare potius ,,consvevit, quam tollere libertatem. Etenim qua- ,,si quibusdam sibi invicem complexibus dignitas „Ecclesiastica, et Regalis occurrunt, cum nec Rengés salutem sine Ecclesia, nec Ecclesia pacem ,,sine protectione Regia consequatur.,, Quam- obrem S. Bernardus quoque Epist. 245» ,, Non „veniat, inquit, anima mea in consilium eorum, „qui dicunt, vel Imperio pacem, et libertatem Ecclesiarum , vel Ecclesiis prosperitatem , et exaltationem Imperii nocituram. Non enim utriuv-