Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE JVRE PRING, CIRCA SACRA, jecto. In domo, quae aedificatur, quot laborant, et quam diversi artifices ? Anne ergo hi in stru­ctura ejusdem domus simul consistere nequeunt? Hoc idem quam in multis aliis rebus tenet, quin operans circa idem subjectum suam debeat artem subjicere arti alterius secum operantis in eodem «ubjecto. Nonne in ipsa etiam gubernatione re­gnorum, subque eodem Principe alius aliam gerit «upremam administrationem, ille rei bellicae, ille aerariae, ille justitiae, et sic porro. Ideo- ne vero oritur status in statu ? Sic igitur sub eo­dem Principe Deo , et ab hoc potestate accepta alius est, qui potestatem administret civilem, ali­us , qui spiritualem in eodem imperio, atque populo , quin pugna, at conflictus aliquis oriri debeat, nisi extra fines exeant suae potestatis, qui potestatem gerunt. Dei minister est et Rex civilem habens potestatem, et Antistes Ecclesiae, qui spirituali instructus est potestate. Vnius, ejusdemque Domini ministri ambo sunt: ab hoc quisque eorum muneris sui partes habet datas, et assignatas, quas dum quisque curat, neutrius potestas quidpiam contrarii sibi patitur ab alte­ro $ sicut neque domus disturbatio aliqua sequitur, quod hujus officia alia aliis servis, et ministris sint commissa a Domino domus, dum quisque ho­rum munus suum curat, et persequitur, ab alie­no abstinet. Tanto autem minus metus is esse debet, ne nisi Potestas Ecclesiastica subjecta sit Potestati civili, status oriatur in statu, dum utra-? que haec Potestas ipsum Deum pro fine suo ha­beat, ut ei a subjectis populis obsequium prae­stetur, atque eaedem ambae potestates nonnisi diversas muneris partes , quoad hoc obsequium erga eurndem Deum, sibi commissas habeant. Ili Jurisconsulti ex isto statu in statu, qui non vere est, sed illorum tantum imaginatione coni­ci ,

Next

/
Oldalképek
Tartalom