Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XVII. cipitur , asserunt Principum politicam potesta­tem subverti, si admitteretur ea auctoritas Pote­stati Ecclesiasticae, ut non sit Politicae pote­stati subjecta. Si vero, ut hi asserunt. Politica potestas periret, nisi huic Ecclesiastica potestas esset subjecta $ máneretne igitur Ecclesiastica et­iam potestas, si res secundum istos Doctores iret, atque haec non tantum non libera a Pote­state Politica, verum etiam huic subjecta esset? Anne satis apparet, istam Jurisconsultorum Neo­tericorum doctrinam esse omnis Ecclesiasticae potestatis, atque Hierarchiáé subversionem? ' Et revera quomodo propagari vel Evangeli­um potuisset per Apostolos, si in hoc promul­gando se se hi subjectos agnovissent esse Prin­cipum potestati? Eorumnp voluntatem, et con- 'fiensum expeetarunt, qui se. Evangelii promulga­tioni acerrime opposuerunt ? Cum Judaeorum ma­gistratus dixissent Apostolis: ,, Praecipiendo 5,praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto ,,(*n nomine Christi) et eeee replestis Jerusalem ,,doctrina vestra , responderuut Petrus , et Apo­stoli: Obedire oportet Deo magis, quam homi- ,,nibus. „ Act. .5* v. 28* Deinde asserere, Potesta­tem Ecelesiasticam esse subjectam Potestati Prin­cipum politicae, estne aliud, quam asserere, cu­jus regio est, hujus et esse Religionem, quod Pro testantes sibi assumpserunt, dum, ut Ecclesiae Catholicae negarent auctoritatem positam in Ro­mano Pontifice, et Episcopis, istam apud se pri­mum tribuerunt totius populi universitati, dein­de vero quasi vice hujus fungenti detulerunt cu- juslibet regionis Seculari Principi ? Ex quo in- telligi et illud potest, quam Jurisconsulto Ca­tholico sit inconveniens sententia, quae Frote- stantes hahót auctores ad excutiendam Ecclesiae potestatem Hierarchicam. Sed et illud absurdam MBk

Next

/
Oldalképek
Tartalom