Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

\ 43 DISSERTATIO XII. , De Isidoriana Collectione Decretalium. §. i. Historica notitia Isidorianae Collectionis Decretalium. Quibus argumentis earum sinceritas impugnetur. D J-yecretalium , quarum collector Isidorus Merca­tor vulgo vocatur, jam aliquoties mentio incidit in superioribus Dissertationibus meis, et indica­vi propositum meum de bis etiam speciatim dis­serendi: quod hodiernis Juris Ecclesiastici docto- ribus nihil tam frequens in ore sit, quam istam Collectionem adpellare nonnisi merces spurias, fontemque hunc dicant esse Jurium , quaecumque iidem nolunt esse in Romano pontifice. Ricul- phus Archiepiscopus Moguntinus ab anno 737. usque ad annum 8l4- juxta Annales incerti aucto­ris a Pitboeo editos, hanc Collectionem ex Hi­spania in Germaniam attulit, testimonio Hincma- ri Rbemensis Arcbiepiscopi in Opusculi sui cap. 24* adversus Hincmarum Laudunensem Episcopum nepotem suum scripti: ex Germania, autem ia

Next

/
Oldalképek
Tartalom