Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

46 DISSERTATU) XII. alias etiam Europae regiones celeriter perlata est. Hanc Collectionem ipse etiam Hincmarus Rhemen- sis citato loco vocat librum Epistolarum collectarum ab Isid oro: quin tamen cer­tum sit, quis iste Isidorus fuerit. Nec desunt, qui putent hoc nonnisi fictum esse nomen, sub quo latere voluerit harum Epistolarum collector. Idem Hincmarus Rhemensis Epistolae suae septimae cap. 12* hunc existimavit esse S. Isido- rum Episcopum Hispaiensem , cujus nomen splen­det inter Doetores Ecclesiae: quod Cardinalis de Aguirre Dissertat. I. Collectionis maximae Con­ciliorum omnium Hispaniae evincere adnisus est. Isidorus autem iste , quemadmodum constat non tantum ex Redempto Diacono , verum aliis quo­que , qui vitam Isidori literis tradiderunt, mor­tuus est anno Ö3Ö. Sunt vero concilia, nomina- tim Constantinopolitanum generale sextum in hac Collectione posita, quae nonnisi pluribus annis post Isidori mortem celebrata sint , ut hoc Con­stantinopolitanum, quod modo memini, habitum anno 680. Quamobrem Antonius Augustinus Ar- chiepiscopus Tarraconensis (De Collectionibus Canon. Cap. 18«) negat, Collectionem illam es­se opus Isidori Hispalensis. In quam sententiam abeunt eo libentius hodierni Juris Consultores* ut licentiam sibi sumere possint asperius etiam eam perstringendi: quod tam audacter non pos­sent facere , si auctore S. Isidoro Hispalensi fa­cta esset. At Aguirrius nihil tamen motus est isto argumento. Huc respondit, illa Concilia , quae posita in hac Collectione sunt, celebrata post mortem Isidori, esse deinde adjecta, et adposita Collectioni per alios , istius Collectionis continu­andae gratia. Et revera omnimode firmum hoc argumentum non est. Nam quisquis iste Isido­rus sit Collector harum Decretalium, tamen in

Next

/
Oldalképek
Tartalom