Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XI. non esse firmitatem üdéi , quae deficere non pos­sit. Hoc videre licet etiam in Brezanoczio , cu­jus Institut. Jur. Eccles. Fart. 1. pag. lG4* sunt verba ista: ,,Ita Liberius, teste etiam Hilario, ,,et Hieronymo (non esse authentica haec testimo­nia, Superioris Dissert. §. 3. pag. 466«demon- ,,stratum est) in Concilio Sirmiensi subscripsit ,,formulae fidei Arianae , Honorius in Concilio „Conslantinopolitano III. ut haereticus est damna- ,,tus.,, Atque sic omnino etiam heterodoxi tra­ducunt non tantum Liberium, Honorium, verum etiam plures alios Romanos Pontifices. De Ho­norio , de quo in praesentia disserimus, Caveus Hist. Lit. Sec. Monoth. pag. 57Q. ,,Laterem , in- ,,quit, lavant, operam, oleumque plane perdunt, „quotquot Honorium ob haeresim Monotheliticam a Synodo generali sexta diserte anathematizatum, ,,a non uno Pontifice Romano proMonothelita habi- „tum , hac labe eximere laborant. Eorum omni- ,,um argumentis, seu frivolis potius, atque inani- „bus effugiis plenissime satisfecit Vir. Cl. et Bri- „tanniae nostrae Borealis decu3 eximium Joannes „Forbesius Instruet. Hist. Theolog. lib. 5« „ a) De Liberio egi superiore Dissertatione, et argumen­ta exhibui, ex quibus fieri possit judicium , ali— quane eontagione se inquinaverit Ariana, vel po­tius invictus semper steterit adversus Arianos ; de Honorio idem praestiti hac Dissertatione mea. Li­berio etiam jam antiqui Scriptores testimonium tribuerunt invictae constantiae in fide propugnan­da adversus Arianos : et qui crediderunt Sirmi­ensi formulae, ab Arianis compositae, subscri­$) Monothelitarum errorem in Honorium contulerunt etiam Richerius, Vigorius, et Dupinus, sed etiam homines labe affecti Janseniana.

Next

/
Oldalképek
Tartalom