Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
psisse 5 hanc tamen defendunt, non alibin fuisse, quam factam adversus Photinum , quae sensum possit habere Orthodoxum, ita ut huic subscribendo nihil admiserit adversus fidem orthodoxam. Sic Baronius , sic Natalis Alexander, sic Laurentius Berti, sic alii Theologi, et Critici Catholici , etiamsi formulae factae ab Arianis subscripsisset , cujus tamen etiam contrarium ego probavi , de Liberio scripserunt. Aeque Honorium non tantum Natalis, et Petrus de Marea, de quibus jam supra (§. 3. pag. 20.) facta mentio est, sed Bellarminus quoque lib. 4* de Rom. Pont. cap. 11. Baronius in Annál, ad a. 653* Franciscus Sylvius lib. 4« Controvers. Quaest. 2« act. 12« Albertus Pighius lib. k. de Hierarch. Eccl. Combe- fisius Disquisit. de Causa Honorii, ut plures alios praeteream, a labe haereseos defendendum susceperunt. Hic ergo illud volo dijudicari, dum etiamsi innocentia Liberii, et Honorii nondum esset certis, atque evidentibus argumentis asserta, attamen de ea disputaretur in utramque partem, potueritne Brezanoczius nulla a se facta, et praemissa demonstratione decretorie asserere: Liberius subscripsit formulae Aria- nae, Honorius ut haereticus damnatus est, atque conclusionem facere ejus, quod contra invictam fidem in Cathedra Petri adstruxit, et docuit. Dum etiam rem per seipsum non demonstravit , atque ista ab aliis in utramque partem disceptata est, certum vero debeat esse illud, unde fit conclusio , si hanc recte volumus facerej estne illius contra invictam fidem in Cathedra Petri (is infallibilitatem Romani Pontificis hanc vocat, bene, et legitime facta conclusio, et valet* ne argumentatio, nisi Caveo, ejusque similibus scriptoribus de Liberio , et Honorio tantum putavit esse deferendum , ut id pro certo haberet } DE HOIS'ORIO I. PAPA, kl