Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPA. Ul ea non tamen repudientur ut falsa, ita etiam narratio de Honorii damnatione nondum ejus est fidei, ut credi debeat, utpote tantum Breviario inserta similiter, et Diurnali Romano, seu, ut Gerardo Casteel vocatur in Controversiis Eccle­siastico - Historicis , in Caerimoniali, in quo fer­tur posita esse illa formula anathematizationis, quam Romani Pontifices fecerint, aeque ut dici­tur, dum inaugurarentur, cujusque additamenti tam in Breviario, quam in Caerimoniali auctores fuerint nonnisi horum editores , istiusque formu­lae compositores , et fictores. Dum enim argu­mentis luculentis patefactum est, Honorium nee damnatum esse in Concilio Constantinopolitano VI. et non tantum per desidiam, et negligentiam non sibi conscivisse aliquam labem, sed qui adversus nascentem errorem eam potius virtutem adhibue­rit, qua uti oportet Summos Pontifices , quem Ro­ma vita functum multis publicis monumentis exor­naverit , cujus sanctimonia pelebrata sit non tan­tum a Scriptoribus Latinis, sed in quo neque Graeci jam communione disjuncti, et ipse Photius ullum naevum notare potuerit } estne credibile, in hunc Romanos Pontifices jecisse anathema? De eodem Honorio scribit, etiam Baronius loco supra citato: „Semper Romae Catholicus habitus, in Ca- „tholica pariter communione diem clausit extre- ,,mum - — Cujus usque in diem hunc tot Roma- „ni Pontifices ejus successores, et inter alios San- „ctissimus Papa , Martyrque Martinus memoriam, „sicut aliorum Pontificum honorifice in Synodo ,,fuerint prosecuti.,, Finem facturus huic Dissertationi, hoc unum adhuc considerari vo!o. Neoterici Juris Docto- res sicut Liberium, ita etiam Honorium proferre solent, ut horum quasi manifestis exemplis la­psionis in haeresim ostendant, in JCathedra Petri

Next

/
Oldalképek
Tartalom