Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XI. nodi General, in Thesauri Theolog. Tom. Vlf. Part. 'X. ut nihil reticeam eorum, quae sunt contra Honorium, memorat, in Professione fidei, quam Romani Pontifices recens inaugurati inde a Leonis II. temporibus semper fecerint, existere haec verba : „Anathematizamus auctores novi hae- , retici dogmatis , Sergium , Pyrrhum - - eum „Honorio , qui pravis eorum assertionibus fomen- „tum impendit.,, Non voco in dubium, num „hanc professionem Garnerius viderit, legerit, „vel testimonio alterius compertam vere habuerit. Nam et in Veteri Breviario Romano, typis edito Venetiis a. 1482* et Parisiis a. 153• io festo Leonis II. die '28* Junii in lectione prima Nocturni secundi exstabant verba ista: Hic suscepit Sacram Synodum, et in lectione secunda: In qua Synodo Cyrus, et Sergius, Honorius, et Pyrrhus condemnati sunt. Quae tamen nondum etiam evincunt, Honorium fuisse errore Monotheliticae haereseos inquinatum, aut condemnatum etiam solius negligentiae nomine ad opprimendum hunc errorem. Quis enim ignorat etiam modo talia existere in Breviario Romano, quo et nos in Hungária utimur , quae cum aliquando fuissent credita, et habita pro certis ita , ut vix aliquis dubitaret, etiam aeque inserta sint in Breviarium Romanum? Qualis est narratio de lapsu Marcellini Papae in idolorum cultum in persecutione Diocletiani quae fit die 2Ó- Aprilis in ejusdem S. Marcellini festo ; de baptizato Constantino Imp. per Silvestrum Papam die Q. et 18. Novemb. iterumque die 31. Decemb. in festo S. Silvestri, de rebaptizatione haereticorum, facta per Cyprianum et Afros , inhibita autem per Stephanum Papam in hujus festo die '2. Augusti. Sicut autem ista, quia vulgo fuerunt credita, irrepseruut in Breviarium, quin propter*'