Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE HONORIO L PAPA. in ipsa etiam Gallia (supra §. 3. pag. l6* etss.) asseruerunt, Apostolicaiu Beati Petri Sedem mansisse semper a labe haereseos immunem utpote pro quo Christus rogaverit , ne ejus deficeret fides , et cui mandaverit, ut confirmet fratres suos ? Eumdem Honorium Beda Lib. 2- Hist. Anglic, cap. 17. et subsequentibus celebrat velut laudatissimum Pontificem. Etiam Platina , saepius satis asper, et virulentus in Bcmanos Pontifices, tamen Honorium non tantum non carpit , et accusat alicujus praevaricationis in agendo cumMo- nothelitis , verum etiam Virum sanctissimum appellans, narrat in ejus vita, idque quemadmodum compertum habeat ex antiquorum relatione, Pyrrhum , et Cyrum esse missos in exilium ab Hera- clio Imperatore , postquam se vidisset ab bis deceptum, et ad quod exilium bis irrogandum adductus sit literis , atque nunciis Honorii. Hinc vero quid iterum sequitur? Cujus opera factum est, ut assertores erroris mulctarentur exilio , is- ne dici potest vel connivisse horum errori? Ba- ronius quoque in Annál, ad a. Ö38* docet, multis publicis monumentis propter sanctimoniam vitae , atque res in Pontificatu gestas, post ejus mortem statutis, ad ejus memoriam propagandam, esse Honorium condecoratum. Ilancne venerationem Roma ei praestitisset , si novisset a Concilio sexto generali condemnatum , si huic praeivisset Agatho dando consensum ad ejus condemnationem, quemadmodum habent Concilii hujus Acta, si hanC etiam confirmasset Leo II. ut eae , quae hujus nomen gerunt, loquuntur literae ; si credidisset, haereseos errore inquinatum, et per eum Apostcdicam Beati Petri Sedem haeresi foedatam , atque infamatam. Equidem Joannes Garnerius in Dissertatione de Cama Honorii Summi Pontificis , et Sextae Sy39