Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
58 DISSERTATIO XI. dem Monothelitae suae sectae antesignanis, in Concilio generali sexto damnatis, eadem fraudulentia adjunxerunt, interpolatis ejusdem Concilii Actis , perque falsas, Leonisque nomini suppositas epistolas , ut ex illius adjunctione probrum suae damnationis lenirent. Non plus, quam hoc solum addam: Honorii, neque Zonaras Scriptor Graecus in Vita Constant tini IV. neque Theophanes , neque Pholius in libello de septem Synodis, dum de condemnatis , in Synodo sexta generali loquerentur, eosque nominatim etiam appellassent , ullam mentionem fecerunt. Hi Graeci , et praesertim Fhotius , tam Romanis Pontificibus infestus, tacuissetne de Honorio ? Ista igitur Acta Concilii generalis sexti, quae hi prae manibus habuerunt, aut immunia ah interpolatione fuerunt, aut si expertia hujus interpolationis non fuerunt, illis tamen fidem adhibendam haud putaverunt. Aeneas Sylvius Episco-» pus Parisiensis, in libro adversus Objectiones Graecorum circa a. 808« dum jam Photius coepisset omnia miscere, de Sede Constantinopolitana, quae se se efferebat ambitiose supra omnes alias Ep isoopales Sedes, ipsam etiam Romanam, ad contundendam ejus arrogantiam scripsit : ,,Est äußern dictu lamentabile, quia eadem Sedes, quae „caput levare conatur ad superos, pro rectae fidei ,,Praesulibus rectores olim habuit doctrina haere- ,,tica foedatos : quos Tripartita denotat historia, ,,et Sanctorum Patrum in Canonibus damnat soler- „tia. Non vero in Romana Sede , Deo rectore j „tale unquam contigit dedecus.,, Hocne Constan- tinopolitanis potuisset objicere, si metuisset, hoc quod objecit, posse a Graecis retundi per aequale factum etiam Honorii ? Et nonne etiam deinceps semper non tantum Romani Pontifices, verum etiam viri doctissimi 9 et pietate conspicui