Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
J)E HONORIO i. PAFA. D? ducitur testimonium , de hac data ab Hadriano ad hoc Concilium, uhi loquitur de damnatione Honorii, jam superioris §phi pag. l6. demonstratum est. Berardus in Dissertatione sub hoc titulo, Gratiani Canones genuini ab apocryphis discreti , Taurini edita a. 1 752- argumentis luculentissimis ostendit, Acta Concilii Chalcedonensis, quod quartum inter oecumenica concilia est, dum adhuc ageretur, jam fuisse interpolata, et corrupta. Idem pessimi veteratores fecerunt in Operibus Patrum, aliorumque Ecclesiasticorum Scriptorum jam haec interpolando, jam subducendo, quae in his nollent exstare, vel merces a seipsis compositas horum nominibus subtrudendo. Cujus fraudis exempla cum jam alibi etiam producta sint (Dissert. VII. §. 2-) addam tantum hoc adhuc unum. Anastasius Monachus Montis Sina a. 035» Tractatum edidit , in quo perhibet ex testimonio Catholicorum Alexandrinorum, - quemdam urbi Alexandrinae Praefectum e secta Severianorum , quae una fuit earum, quae ab Eutyehete descenderunt , seculo sexto habuisse librarios quatuor- decim, quibus id fuerit ab eo datum negotii, ut Patrum Opera cum interpolationibus describerent. Adeo viguit in Oriente ista versutia ad corrumpenda monumenta librorum. Quid ? quod fecerunt Ariani, Donatistae, Eutychiani, aliique omnes haeretici, in hoc solosne Monothelitas innocentes fuisse putabimus, quando Philippicus Imperator, huic sectae addictus, ipsum etiam autographum codicem Concilii generalis sexti combusserit, volens ejus abolere memoriam testimonio Joannis , qui Tarasium antecessit in Episcopatu Constanti- nopolitano. Quem Honorium Pyrrhus jam ante Concilium generale sextum, sparsis fallaciter epistolis, venditavit velut consentientem suo Monothelitico dogmati, ut ejus auctoritate istud fulciret, hunc ii-