Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

36 DISSERTATIO XI. „Epicopis invenerunt tres qualerniones in prin- ,,cipio libri additos. Falsatus enim erat liber ab ,,haereticis.,, Pariter actione sexta, et octava cum Monothelitae Patrum testimonia pro se attulissent, deprehensi sunt ista vel mutilata, vel depravata attulisse, Iterum actione decima quarta cum ii- dem produxissent duos codices, continentes Con­cilium Constantinopolitanum V. generale , atque istos Episcopi contulissent cum aliis codicibus , reperissentque utrumque corruptum esse , et ha­bere magna additamenta , exclamaverunt omnes Pa- tres Concilii: „Anathema, qui falsaverunt Acta ,,sancti, et universalis Quinti Concilii.,, a) Mi- rumne igitur debet videri, si istam vicem subie­rit Concilium sextum generale, et subsequenda , ubi habent, fuisse damnatum Honorium? Videbimus adhuc plura istius nequissimi ar­tificii exempla. Ia Concilii VIII. generalis , un­de sumptum etiam vidimus testimonium de damna­to Honorio, actione decima est, prout Acta illi­us exhibent, Vicarios Senioris Romae, annuente tota Synodo , praecepisse , ut legerentur , quae jam statuta erant per Concilium. Huc in sua Sum­ma Conciliorum cum venisset Carranza, sic dein­de de his Canonibus Concilii VIII. Tom. 2« paq. 478* locutus est: ,,Hos integros, nec libuit, nec ,,licuit transcribere propter intolerabilem codi- ,,cum depravationem. Nactus sum exemplor quod­dam Latinum, et per amanuensem rr p um, in­signiter depravatam. Graecum aliquod exemplar, „cum quo conferrem Latinum, numqnam potuivi- ,,dere , ideoque plerosque canones in epitomen re­degi.,, Seeum ipsa pugnare Hadriani II. episto­lam , ex qua velut e Concilio generali octavo pro­a) Apud Carramam Tom. II, Summae Concilior, pag» 13 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom