Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

Í)É HONORIO I. PAPA. 55 generali, pro damnatione Honorii, quoniam Acta horum conciliorum utique serius conscripta fue- runt, sequitur, ut ad haec tantum ex Actis con­cilii Constantinopolitani se se ingesserit etiam in­terpolatio. Nec haec istorum etiam Conciliorum inter­polatio videri debet velut res tantum precario as­sumpta. Nam primum, si nec damnatus est Hono­rius in Concilio generali sexto , neque damnari potuit, 'utpote innocens $ ergo neque in testimo­nio etiam ullo damnatus dici vere potest 5 dein­de hoc supponendi, aut interpolandi artificium et illa aetate, et jam antea fuit in Oriente prorsus non inusitatum. Jam supra vidimus, a Pyrrho hae ipsa in re factum istud esse , literasque ab eo sparsas, quibus Honorio affinxerit, hunc se- cum, ceterisque Monothelitis ejusdem esse sen­tentiae. Vidimus testimonio Maximi epistolam Ho­norii , in lingvam Graecam vitiose translatam es­se , et assertionem unius voluntatis in Christo Ho­norio subleste datam esse, (supra §. 1. pag. 10* 11.) In ipso Concilio gen. sexto ad dogma suum ful­ciendum adhibuerunt Monothelismi fautores istas artes. Nam cum actione tertia jussi fuissent pro­ferre, si quid haberent in defensionem sui dog­matis, hique Mennae Episcopi Constantinopoli­tani epistolam ad Vigilium Papam produxissent, habentem assertionem de una voluntate in Chri­sto ,,Exurgentes legati Apostolicae Sedis Romae j, (sunt verba Actorum Concilii) exclamaverunt: ,,Piissime Domine (sunt ad Imperatorem directa „verba, praesentem in Concilio) Falsatus est prae- ,,sens liber quintae Synodi. Nequaquam relega­tur sermo, qui dicitur Mennae ad Vigilium, quia „fictus est: sed jube diligenter advertere prae- „sentem librum. Et inspicientes Imperator una „cum Judicibus, et quibusdam de sancta Synodd 5 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom