Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
ők DISSEUTATIO XI. in contemptum veniret, non utique conficta ab aliis , quam ab inimicis ejusdem Aposlolicae Sedis, Quae res dum sic se habet de epistola hac, quae ponitur lecta in Concilio, eademque Acta Concilii hujus sexti jam convicta de falsitate sunt, nbi in his dicitur ob haeresim damnatus esse Honorius , altera etiam epistola, quae' ejusdem Leonis 11. nomen fert quasi ad Fp iscopos Hispaniae data, idem continens de damnato Honorio pro aliane etiam habenda erit, quam pro epistola simili nequitia conficta ? Dum fundamentum istius quaestionis de Honorio, sitne damnatus, vel 110115 sit constitutum in Concilio generali sexto, demonstratumque est , Acta hujus Concilii non mansisse sincera, atque incorrupta in iis locis, in quibus asseritur damnatus esse Honorius, et ex quibus proinde nulla possit esse assertio pro damnatione Honorii, eo- que minus , quod nullum consortium habuerit erroris cum Monothelitis , cum quibus eadem Acta eumdem Honorium habent conjunctum in damnatione , quemadmodum demonstratum est 5 sequitur, ut neque testimonia quaecumque alia, asserentia Honorium fuisse damnatum, haberi possint pro certis, atque firmis: siquidem haec damnatio ante omnia deberet exstare in Actis, tan- quam in fonte , unde etiam illa hausta testimonia sint: quam vero damnationem Acta non praebent fide dignam. Testimonia autem, quae aliunde proferuntur aut secuta sunt Acta Concili generalis sexti jam interpolata, et vitiata, aut his ipsis etiam vitium illatum est, aut, quod etiam potuit contingere, eorum instrumenta sunt supposititia. Qualem quidem utramque epistolam Leonis II. habendam esse, svadent rationes, supra allatae. In testimoniis autem , quae proferuntur ex Concilio septimo, et octavo, utroque