Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPA. Is e vita decessit a. Ö82* die 15» Januarii. Annum, et menses quinque a morte Agäthonis vacavit Se­des Romani Pontificis. A fine igitur Concilii usque ad mortem Ag'äthonis intercessit annus, et quatuor menses, abhinc usque ad electionem Leo­nis II. annus iterum unus, et quinque menses, quemadmodum jam dictum est. Tametsi vero potuerit fieri , ut legati, aliquo modo in via mo­rati, reversi sint jam Agathone vita functo , vel etiam eo vivente, sed rescriptum tantum sit a Leo­ne II. ejus in Pontificatu successore $ attamen eo magis etiam hinc apparet , dum Leo non potuerit rescribere, nisi post annos duos, et novem men­ses , post quos a tempore ultimae sessionis Con­cilii factus est Pontifex, eo usque etiam, imo ultra perstitisse Concilium: neque enim etiamsi prima die sui Pontificatus rescripsisset , episto­la illius Roma eadem die venit Constantinopo- lim: in cujus tamen Concilii Actis positum est lectam esse illius epistolam , qua confirmaverit Con­cilium, Honoriumque perstrinxerit, quod Roma­nam Apostolicam Ecclesiam non Apostolicae tra­ditionis doctrina lustraverit , sed profana pro­ditione immaculatam maculari permiserit. (Supra §• 2* pag. 14*) Postquam igitur finitum fuisset Concilium, atque conclusum etiam factis sub­scriptionibus, adhuc tamen annos duos, novem menses, et ultra durasset Concilium, quod neque prius tendebatur nisi ab anni Ö8o. die ?. No- vemb. usque ad anni 681 - diem l5. Septemb. Istane olent Act orum istorum sinceritatem? Qua­le igitur illud est in Actis Concilii VI. generalis de condemnato, et anathemate confixo Honorio per hocce Concilium, talis quoque habenda est epistola Leonis II. posita in iisdem A Jtis conficta, ut per calumniam, factam Honorio, aegre fieret ipsi etiam Apostolicae Sedi , ejusque auctoritas Tom. II. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom