Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
318 DISSERTATIO XV. ita etiam ab eo auferri possint illaeso eius Primatu, sed neque hi omnes. Namque Pehemus, ut paulo ante vidimus, Romani Pontificis jura, quae vocavit accidentalia, eadem dixit esse incerta , et de quibus salva fide disputetur. Non sic autem Brezanoczius , sed ultra Pehemum processit, quamvis alias istum sequi amet, et jura, quae ab his Jurisconsultis, de quibus dictum est, vocantur accidentalia, distinxit ab incertis, et controversis , quadrifariam haec dispescens in Essentialia, accidentalia, controversa, et honorifica, a) Haec distinctio jurium in Romano Pontifice , aliorum essentialium, aliorum accidentalium ne in illis quidem , qui jam hanc fecerunt ante istam, quae nunc est jurisprudentia neoterica, firma aliqua nititur ratione. Nam illud solum, velim, advertatur, utrum is , cujus plenae potestati res quaepiam tradita, et commissa est, possit ex jure sibi hoc dato omnia agere sine ulla exceptione , quaecumque ad rem spectant, cujus plenam potestatem habet. Si enim hoc non fuerit , neque haec plena potestas erit. Habet vero Romanus Pontifex juxta definitionem Concilii Florentini sibi a Christo plenam potestatem traditam pascendi , regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam. Plena potestas est ea, in qua nihil exceptum est. Hanc Romanus Pontifex a Christo jam in Beato Petro accepit. Quod Romanus Pontifex a Christo habet, in hoc estne vel ipsi Ecclesiae permissum partitionem facere, aliaque hinc Romano Pontifici relinquere, alia velle auferre? Si autem hoc neque Ecclesia facere potest, quanta haec temeritas habenda est in qualibuscumque Jurisconsultis, velle describere, et determinare e) Instit. Jur. Eccl. Part. I. Cap. 5, §. 115.