Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
eitlem Romano Pontifici, quid possit vi sui Primatus, quid non possit, et quod insuper audent leguleji Neoterici, hunc etiam carpere, et arguere , quasi jurium illegitime , et tantum dominandi libidine , cumque injuria aliorum Episcoporum sibi adscitorum, qui ad pascendam, regendam , et gubernandam universalem Ecclesiam plenitudinem habet potestatis ? Haec igitur jurium disterminatio in plenitudine potestatis neque locum habere potest, et quam dum tentant facere, in potestatis plenitudinem , quam vi Primatus Romanus Pontifex habet, cum multa temeritate invadunt. Inde ad hanc distinctionem jurium, aliorum essentialium , aliorum accidentalium devenerunt, quod ista, quae accidentalia vocant, Romanus Pontifex non semper exercuerit , et a primis Ecclesiae seculis. Demus aliqua talia esse: nam omnia, quae hi vocant jura accidentalia, talia esse falsum est : id, quod deinde adhuc declarabitur. Verum etiam est, inde ab eo puncto temporis, quo- Christus Primatum instituit, atque hunc Petro contulit, in eodem Petro fuisse id totum, quod ad Primatum pertinet, et si quid Romanus Pontifex non Primatui connatum sibi in juribus assumpsisset , id futurum fuisse nonnisi ad- scititium. Sed istos Jurisconsultos, qui distinctionem istam jurium fecerunt essentialium, et accidentalium, eo, quod viderint quaepiam ex his non esse jam semper antea exercita ab Romano Pontifice, quae exercuit postea, istos, inquam, Jurisconsultos oportuisset distingvere etiam inter jus, et hujus usum. Ipsi hi Jurisdo- ctores, cum quibus nunc agimus , jus convocandi generalia Concilia, bisque praesidendi numerant inter jura Romani Pontificis essentialia, et quod proinde jam in Petro, ejusque successoribus in Pontificatu Romano semper fuit. Hoc jus DE CONC. FLORENTINO. 31Q