Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
ÖE CONC. FLORENTINO. ,,ins tituitur, seciulo secernenda sunt E s s e n t i a- „1 i a, et certa ab Accidentalibus, et in- ,,c e r t i s. Essentialia ex divina institutione cum ,,Primatu connexa sunt, adeoquö ab eo divelli ,,non possunt: accidentalia contra labentibus seculis, mutata scilicet Ecclesiae disciplina, pe- ,,detentim eidem accreverunt, et ab eodem ite- „rum sejungi possunt. De incertis salva fide dis- ,,putatur. „ Haec distinctio jurium , quam Pe- hemus, aliique Juris doctores recentiores faciunt, facta est jam etiam ab anterioribus pluribus Juris doctoribus , ante hanc jurisprudentiam , quam elaboravit Febronius. Jamque Joannes Eckius, ille famosus Lutheri adversarius, lib. 5. de Primatu Petri cap. 40- cum quaedam alia, tum confirmationem Episcoporum Germaniae per Romanum Pontificem inter ea numerat, quae is non semper antea habuerit, sed quae huic tantum serius accesserint. Hinc itaque , quod viderent Romanum Pontificem jura quaepiam exercere, quae statim ab initio Ecclesiae , primisque ejusdem Ecclesiae seculis non adverterint esse ab eo exercita $ distinctionem etiam illam jurium essentialium, et accidentalium in Romano Pontifice conceperant. Est tamen differentia inter Theologiae, et Juris doctores anteriores, qui jam hanc etiam distinctionem fecerunt, et hos, qui nunc novam sectantur jurisprudentiam. Illi siquidem haec jura , quae vocant Accidentalia, pro dubiis tantummodo habuerunt ex eo , ut jam dictum est, quod non semper antea haec Romanus Pontifex exercuerit, justamne causam dubitandi habuerint, adhuc postea videbimus: Juris vero consulti Neoterici, secuti Febronium , tamquam pro certo habent, esse haec jura in Romano Pontifice nonnisi adsciiitia, quaeque sicut aliquando non habuerit, 517