Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DISSERTATIO XV. „aequo super eos Ecclesiae fortitudo solidetur^ „tarnen propterea inter duodecim unus eligitur, ,,ut capite constituto schismatis tollatur occasio.,, Nam qui Petrum unum inter duodecim electum esse dixit, et pro capite positum omnium ceterorum Apostolorum, veluti membrorum ejusdem corporis, cujus caput Petrus fuerit a Christo constitutus, isne intellexit, \postolos ceteros in potestate clavium aequales fuisse Petro? \um caput in corpore non est super omnia ejusdem corporis membra? Tantoque patentius hanc inter Apostolos S. Hieronymus non agnovit aequalitatem , quando tollendae occasionis schismatis Petrum caput constitutum esse dixit. Hujus enim occasionem futuram intellexit, si Apostoli fuissent auctoritate pares, similiterque eorum successores Episcopi , sique dissensione inter hos exorta nemo inter eos fuisset, cui ceteri omnes, deberent adhaerere, velut membra suo capiti. Hic locus S. Hieronymi tractatus jam est, et explicatus nonnihil etiam amplius supra Dissertat. VIII. §. 3. Etiam de aequalitate hac omnium Episcoporum, et potestatis extensione ad universam Ecclesiam actum jam est in Dissertatione IV. super eo S. Cypriani : Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur. 31Ő S- 6. Distinctio Jurium Romani Pontificis in Essentialia , et Accidentalia sitne consentanea Concilio Florentino. De juribus, quae Romanus Pontifex habeat vi Primatus sui, sic loquitur Pehemus- Praelect. in Jus Eccl.-Part. I. Sect. 2- cap. 4- §. 206- „Dum 3?de juribus Primatis universae Ecclesiae sermo