Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE CONC.FLORENTINO. 315 ,, feriorem Episcopum non facit.,, Spectavit videlicet in Episcopis praecise characterem Episcopalis Ordinis, quem per consecrationem suam consequuntur, et in quo Episcopi omnes pares omnino sunt. Atque hoc est, quod Hieronymus id , quod prius dixerat Meritum, idem statim alio verbo vocaverit Sacerdotium. Tantumque ahest, ut in hoc aliqua differentia inter Episcopos Catholicae'Ecclesiae sit, ut in hac consideratione neque minus sit in Episcopis per haere- sim , vel schisma sejunctis ab Ecclesia Catholica, quin tamen propterea illa potestas etiam in ipsis sit, quam Christus dando claves regni caelorum contulit Petro, communicandam nonnisi cum iis, qui sunt de Ecclesia. Id, quod de potestate Clavium, quae tantummodo in Ecclesia sit, non extra hanc, utpote unitati Ecclesiae datarum, quemadmodum S. Augustinus adversum Schismaticos asseruit, neque ipsi Neoterici Jurisconsulti diffitentur. a) Est autem modo sermo de potestate jurisdictionis , in qua iidem Jurisconsulti adstruunt omnes etiam aequales esse Episcopos. Huc igitur quomodo quadravit apte hocce testimonium S. Hieronymi , in quo de potestate ordinis Episcopalis tantummodo loquitur, non de potestate jurisdictionis? Nam in hac altera potestate eo minus potest cogitari Hieronymus sensisse, fuisse aequales omnes Episcopos, quando in hac ne ipsos quidem Apostolos ceteros fuisse pares Petro asseruit? ,, Super Petrum, sunt illius verba „lib. 1. contr. Jovinian. fundatur Ecclesia, licet „id ipsum in alio loco super omnes Apostolos fiat, „et cuncti claves regni caelorum accipiant, et ex a) Supra Dissertat. VIII. §. 3.