Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

52 DISSERTATIO XI. vero hoc i psum etiam testimonio est , corrupta fui sse , et interpolata Acta Concilii VI. generalis, non in isto quidem exemplari, quod Romam mis-» sum ad Apostolicam Sedem est, sed quae in Ori­ente manserunt. Res haec se se prodit inde. Nam his exem­plaribus, quae modo habent, Honorium fuisse damnatum , adjuncta ést Leonis 11. epistola , haec ipsa , quae proferri solet in testimonium conde­mnati Honorii, sicque Actis Concilii adjungitur, ut non tantum hac Leonis epistola sit confirma­tum Concilium, verum etiam ut lecta sit, et re­citata in eodem Concilio VI. generali. Acta ve­ro Concilii certe quidem subscripta prius non sunt, quam finis esset impositus Concilio. Acta Con­cilii subscripta, et obsignata missa sunt Romam, et per legatos Romani Pontificis lata. Inde ve­nit epistola Leonis, qua confirmabatur Concilium, quaeque lecta est in Concilio. Quaeso , ut Con- slantinopoli Romam usque iter perficerent legati Romani Pontificis, ferentes secum Acta Concilii, Roma autem deinde etiam Leonis epistola veni­ret Constantinopolim, qua confirmabatur Conci­lium, ad ista itinera unane, vel altera tantum die opus erat? Perstititne eo usque Concilium? quod subscriptum non prius utique fuit, quam ter­minatum esset: cum qua subscriptione dicuntur Acta Concilii esse portata Pontifici Romam. Per­stititne etiam Concilium, postouam facta Actorum subscriptione legati Romani Pontificis discesse­runt ? Et tamen in Actis Concilii posita est epi­stola Leonis, qua is confirmaverit Concilium. Ac­cedunt et illae considerationes. Concilium VI. ponitur in Actis coepisse a. Ő80* die 7-Novembris et durasse usque ad alterius anni diem i6* Se­ptembris , qua actio, id est, sessio habita est ultima. Epistola S) no dica a Concilio est missa Agathoni,

Next

/
Oldalképek
Tartalom