Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPA. 51 haec , quae Agalho tam firmiter asseruit , non co­haerere etiam cum ejus consensu , quem ultro ad Concilium perscripserit, et dederit ad conde­mnandum Honorium. Quae si non cadunt in Epi­scoporum generale Concilium, et nequidem in singularem alium hominem nisi versipellem, et fraudulentum, istudne credi potest, factum esse a Concilio VI. generali? dumque tamen istud es* se factum legitur in ejus Actis, haec , ubi dicitur Honorius esse damnatus, debentne haberi pro in­corruptis, et sinceris ? a) At vero Natalis , contendens Honorium omnino esse damnatum, quamvis non nomine haereseos* negat vel fieri potuisse, ut Acta Concilii vitiaren­tur, et corrumperentur. Nam in Concilii actio­ne 18- quae fuit postrema, ipso Imperatore ju­bente , fuisse haec descripta in quinque exempla­ribus pro Agathone Horn. Pont, pro Episcopis, Alexandrino, Antiocheno, Jerosolymitano, et Constantinopolitano , quibusque subscripserit ipse etiam Imperator: cumque illud exemplar, quod destinatum erat Agathoni, procul dubio legatis ejusdem llomani Pontificis traditum statim sit, neque fuisse ullum istud interpolandi, et vitiandi locum, etiamsi quis hoc attentare voluisset. Jam vero Leonem II. qui Agathoni in Pontificatu suc­cessit , non tantum confirmasse Concilium , verum etiam in epistola, qua hoc confirmavit, testari, Ho norium esse damnatum ab Concilio. At enim­0) Ista ratione asserendo Acta liujus Concilii esse cor­rupta, ubi Honorius ponitur damnatus, eum dem Honorium ab omni labe liberandum , et vindicandum susceperunt Albertus Pighius lib. 4. Hier. Eecl. cap. 8. Baronius, Bellarminus , Dunalius , Tannerus , Gretserus, Marchesius, Franc. Sylvius, pluresque alii.

Next

/
Oldalképek
Tartalom