Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

30 DISSERTATIO XT, ad Forsan? Quod enim dicit, tantum factum esse forsan, hoc nec ipse habuit velut certum. Ex­presse deinde Episcopi Concilii sexti in sua e- pistola synodica ad Agathonem dicunt, Ex sen­tentia per sacras illius literas prius lata se anathemate interfecisse Honorium. Er­go si verum est, quod hi dixerunt in sua synodi- ca epistola ad Agathonem , legatis ab Agathone mandata non sunt data forsan de consensu dan­do in damnationem Honorii, sed certum esset in epistola ad Concilium missa-suum consensum A- gathonem dedisse Concilio ad damnandum, et anathemate feriendum Honorium. ISihil de hoc est in Agathonis epistola. Aut igitur Episcopi, totumque Concilium falsum locuti sunt, et in­super fecerunt, quod numquam licuit, quemad­modum hoc ab Hadriano II. scriptum est ad Con­cilium VIII. generale in Photium, qui eo temeri­tatis processerat, ut anathema jaceret in Poma- num Pontificem, atque insolentissimo, actemerario facto suo, quo Honorium anathemate percusse­runt, obtenderunt auctoritatem Agathonis ipsi A- gathoni,quamvis hanc nullam ipsis dedisset^aut certe inActis Concilii, male hinc cohaerentibus,haec falsi- tas est , et quod in his dicitur factum esse a Conci­lio , factum non est. Jam supra etiam observa­tum est, ne illud quidem, quod Agatho profes­sus est in suis literis de fide nunquam defectura in Petro juxta promissionem Christi , ab Eoma- na Apostolica Ecclesia veram fidei regulam 'viva­citer semper tentam esse, et a tramite Apostoli-* cae traditionis numquam errasse , neque haereti­cis novitatibus unquam depravatam succubuisse , et quod Petro mandatum a Christo fuit, ut fra­tres suos confirmet, a suis antecessoribus confi­denter factum, cunctis agnitum esse (supra §. 3* pag. l(j«) jam, inquam, supra observatum est.,

Next

/
Oldalképek
Tartalom