Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

täte posset; tamen neque esse damnatum argu­menta patefacient adhuc magis, quae modo pro­ferentur. Statim post Honorii mortem , dum ejus auctoritatem Cyrus Episcopus Constantinopolita- nus , Sergiique successor, subleste adhibuisset ad errorem suum disseminandum, et propagan­dum, Joannes IV. Horn. Pont. Honorii successor contradixit, <?t datis literis in Orientem ad Con­stantinum Imp. quemadmodum jam demonstratum est, declaravit, falsum esse, quod a Cyro spar­sum de Honorio fuit. Ergo Sedes Romana Apo- stolica non habuit pro vero cum Monothelitarum errore Honorium aliquod consortium habuisse er­roris. Nec in Synodo Lateranensi, quam Marti- nus I. a. 6/iQ. celebravit contra Monolheiitas, et in qua Ecthesim Heraclii, et Typum Constantis condemnavit, fit ulla mentio de Honorio: cujus rescriptum ad Sergium si incidisset vel in suspi­cionem alieujus consensionis ium Monothelitarum errore, atque illis Heraclii, et Constantis Impe­ratorum Expositionibus sub Ecthesis , et Typi no­minibus , quibus interdicebatur tam unius, quam duarum operationum, quae in Christo sint, men­tione , anne praetermitti potuisset silentio , hoc idem jam factum esse ab Honorio , si factum omni­no fuisset? an non hoc sumptum in consideratio­nem fuisset? siccine Sedis Apostolicae rescriptum, datum antea de eadem re , de qua tunc fiebat ju­dicium, quae tam firmiter inhaerere solet suis de­cretis, neglectum penitus fuisset ? Nullamne Mar­tino Homar.o Pontifici, ceterisque Episcopis in Concilio vel illud curam injecisset, quomodo sal­va verecundia , Ecthesim, et Typum damnare pos­sent, dum idem ante factum esset jam ab Hono­rio, quod Heraclius per Ecthesim, Constans per Typum fecissent? Idem 8. Martinus, qui propter defensionem Catholici dogmatis contra Monothe­DE HONORIO I. PAPA. ~ 2T

Next

/
Oldalképek
Tartalom