Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XI. litas , et Constantem Imperatorem coronam etiani martyrii assecutos est, in Epistola ad Ecclesiam Antiochenam, et Jerosolymitanam , postquam re­censuisset, Sergium, Cyrum, Pyrrhum, ceteros- que Mo nothelitarum duces, et antesignanos , de­que Romanis Pont ficibus in contrarium hoc asse­ruisset: Qui non permiserunt eos fidei thesaurum surripere, potuissetne istud, idque generaliter de Romanis Pontificibus prae­dicare , si Honorium ex Romanis Pontificibus, su­um antecessorem, in aliqua qualicunque suspi­cione consensionis cumMonothelitis habuisset ? An- non haec laus tributa, quod non permiserint, surrioi thesaurum fidei per Monothelitas , a Mar­tino Romano Pontifice, cum nullius horum ex­ceptione , vindicat non tantum Honorii innocenti­am , sed praedicat etiam illius adversus eosdem Monothelitas in tuenda fide invictum studium, mi- rificamque vigilantiam ? Eo igitur minus potest credibile esse, Agathonem postea etiam praeivisse Concilio Vl. generali, in quo ponitur condemnatus Honorius , ad hunc condemnandum nomine hae- reseos, suum dando, et perscribendo consen­sum in ejus condemnationem. Sin autem Ori­entales Episcopi Concilii ejusdem sexti sibi sumpsissent, in crimen haereseos vocare Hono­rium, suoque illum subjicere judicio, et insupec etiam anathemate ferire , hocne legati Romani Pontificis, ab Agathone missi, tulissent? an non se se opposuissent? et si hi in hoc negligentes , satisque animosi non fuissent, Romanusne Ponti­fex rem Sedi suae tam injuriosam, atque indi­gnam patienter , et silentio tulisset ? Sed nec prae­ivisse Agathonem Concilio ad damnandum Hono­rium ex ejus literis fit, evidens. Nam cum in his dixisset: „Nunc necesse est 7 ut novi dogmatis in­28

Next

/
Oldalképek
Tartalom