Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
tinum Imp. quae lecta est in Conciliq , ex verbis Christi demonstravit, fidem Petri non defecturam, idque , quod Petro injunctum a Christo esset, ut fratres suos confirmet, suos antecessores fecisse semper, cunctis' agnitum esse? Supra §. 3* pag. 1Ó. Ergone injustae condemnationis accusabimus non tantum Concilium VI. generale , verum etiam Concilium VII. VIII. utrumque etiam generale, nec non Leonem II. Hadrianum II. Romanos Pontifices , qui Honorii condemnationem non tantum testantur, sed etiam comprobaverunt ? Si crimine illo caruit Honorius, propter quod damnatus est, quod puto satis clare patefactum esse, quid aliud potest esse, quam ut citra meritum suum condemnatus sit Honorius , sique non ex proposito innocentem condemnandi , quod nemo nisi maligne conferet in illa generalia concilia, illosque Pontifices, saltem igútur errore? Errorne igitur tri- buetur illis etiam generalibus Conciliis ? In quaestione, quae pure facti est, possunt errore duci etiam generalia Concilia. Ego autem longe absum, ut hunc etiam errorem Conciliis illis tribuendum putem, cujus nequidem suspicio potest cadere in tot Episcopos de sensu epistolae Honorii, non intellecto, qui jam etiam per epistolam Jo annis IV.Papae erat declaratus, et vindicatus« Quid igitur ? Honorius non est de errore accusatus , non est condemnatus. Et si vero ex eo , quod Honorius haereseos errore se non contaminaverit , quod credo , satis clare jam demonstratum esse , dumque juxta promissionem Christi fides in Cathedra Petri deficere non potest, sequatur, neque eum haereseos crimine condemnari potuisse a Concilio, nisi iniquae, et temerariae condemnationis istud argua- tur7 quod fieri etiam nonnisi cum summa temeriS6 DISSERTATIO XI*