Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
22 DISSERTATIO XE nentem, ut si Sophronius rem ad Romanum Pontificem detulisset, quod praevidebat futurum , praeoccupatus a Sergio Romanus Pontifex Sophro- nio aures minus pronas ad credendum praeberet, conatusque Sophronii infringeret: et responsumne, quod Sergio dedit Honorius in quaestione de fide quae jam disceptabatur ab Episcopis primarum »Sedium, Alexandrinae, Antiochenae, Jerosolymitanae, Constantinopolitanae , quibus parebant omnes fere Orientis dioeceses , atque provinciae, et quam fervere disceptationem Honorius intellexit ex Sergii epistola, potestne haberi pro rescripto Honorii, tantummodo ut doctoris privati? Quodnam, quaeso, publicum erit rescriptum, a Romano Pontifice tanquam ab Ecclesiae capite emissum, si istud Honorii tale non fuit, pertinens ad totum Orientem in fide instruendum, et ad controversiam decidendam , unamne , vel duas oporteret credere , et confiteri operationes in Christo, tantique momenti, ut hac de causa institutum deinde sit etiam generale Concilium? Eos, qui sic tractant hanc de Honorio quaestionem , ut agnoscentes esse condemnatum a Concilio VI. generali, statuant, non tamen esse damnatum ob crimen haere- seos, Melchior Canus loco citato arguit, quod isto pacto non tantum Concilium VI. generale, verum etiam septimum, et octavum, pariter ambo generalia concilia, accusent iniqui judicii in condemnando Honorio. Est etiam nimis clarum ex Actis Concilii VI. generalis, nomine haereseos esse condemnatum Honorium. In eadem difficultate adhaerent, qui id, propter quod damnatus sit, ponunt, solam fuisse Honorii oeconomiam, quae prudentia intelligitur dissimulandi quid- piam , quod salva integritate fidei transmitti potest , ne quod majus dispendium oriatur. Nam ob talem prudentiam agendi , non Romanus Pon-