Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE HONORIO 1. PAPA. <25 tifex, sed quiscumque alter potujitne suo merito condemnari, atque etiam instar haeretici? Nam etiamsi res non bene cecidisset, ut optima etiam consilia non semper optatum successum habent 5 tamen, qui in acendo bonum sibi finem habuit propositum, ad hunc direxit actionem, fu- isseine haec talis Honorii culpa, ut instar haeretici debuerit a Concilio tractari ? §• A. Argumenta, quibus probatur , Honorium, quemadmodum non fuit inquinatus errore haeretico , ita neque fu« 'dZ isse iu Concilio sexto generali damnatum. Honorius quid scripserit ad Sergdum Episco* pum Constantinopolitanum, unde illius ducta est accusatio de errore, est jam expositum §pho 1. hujus Dissertationis, et qualiter Joannes IV. Honorii in Pontificatu successor, Honorii famam tuitus sit, dum haec per Sergdum inquinata fuisset, itemque per Maximum Abbatem. Docuit, et asseruit Honorius, Dominum nostrum Jesum Christum operatum esse divina, et humana 5 unam esse ejusdem Domini nostri voluntatem: siquidem is assumpserit nostram naturam, non culpam, i?., lamque nostram naturam, qualis fuit creata ante peccatum, non qualis facta esset, postquam per peccatum fuisset vitiata: ipsum esse unum, operantem divina, et humana, oportere nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri, et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis, et carnis assumptae in una persona Vnigeniti Dei Patris inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter praedicare propria operantes. Qui docuit duas naturas in Christi una. divina persona propria ope-