Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE HONORIO I. PAPA. 15 tim ut apparuit, exstingvendo. Concilium autem Constantinopolitanum VI. tulit sententiam, Hono­rii epistolam ad Sergium, aeque ut ipsius Ser­gii , et ceterorum , qui primipili factionis Mo- notheliticae erant, alienam existere ab Aposto- licis dogmatibus, atque haereticorum falsas se­qui doctrinas, esse totam haereticam, in hac Ser­gii mentem secutum esse, ejusque impia dogma­ta confirmasse , et concurrere in eamdem impie­tatem cum ceterorum scriptis, qui auctores Mo- nothelismi fuerunt, et anathemati subjecit per­inde Honorium, ut ceteros signiferos Monothe- tici erroris. Etiam Hadrianus II. docet, fuisse Ho­norium super haeresi accusatum, et praecedente consensione Primae Sedis Pontificis p rolatam in eum a Concilio sententiam: Igitur non propter solam etiam culpam alicujus negligentiae in ad­hibenda potestate ad comprimendum errorem , re­center natum, verum etiam ut haereticus, et dog­matis haeretici assertor, fuisset condemnatus Ho­norius. $. 3. Momenta rationum adversus assertionem de errore Ho­norii, ejusque damnatione. Criticorum ambages in testimoniis, quae pro, et contra sunt, inter so conciliandis. At vero, si errori haeretico consensum prae­stitit, si hunc comprobavit, istaque ratione sei- psum etiam eodem haeretico errore contaminavit, quomodo illud stabit, quod Agatlio Bomanus Pontifex, cujus auctoritate dicitur facta esse ipsa etiam Honorii condemnatio á Concilio VI Con- itantinopolitano , in Epistola ad Constantinum

Next

/
Oldalképek
Tartalom